Ad quintum dicendum, quod, ut prius dictum est, in 1, dist. 30, art. 3, quando
creatura refertur ad Creatorem, relatio realiter fundatur in creatura, et in Deo
secundum rationem tantum: unde ipsa relatio importata in nomine creationis
non ponit aliquid in Creatore, sed in creato tantum. Non tamen oportet quod
alia creatione creetur: quia illud quod est relatio per essentiam, non refertur ad
aliud alia relatione media, ut etiam in 1 dictum est, dist. 26, art. 3, nisi secundum
rationem; et huiusmodi relationes, quae secundum rationem tantum sunt,
non est impossibile in infinitum multiplicari.
ARTICULUS 3
Utrum creare conveniat aliis quam Deo.
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod creare etiam conveniat aliis quam Deo. Omne enim quod non
producitur in esse per generationem, si de novo fiat, creatur. Sed anima rationalis
non exit in esse per generationem. Ergo a quocumque fit, creatur. Sed
anima rationalis exit in esse virtute intelligentiarum; unde Plato inducit Deum
secundis diis dicentem: «Fenus quod credidistis ad vos recipite»; et loquitur de
anima rationali. Et similiter in libro de Causis dicitur, quod creata est
anima mediante intelligentia. Ergo videtur quod Angeli: vel intelligentiae, creare
possint.
2. Praeterea, cuiuscumque dignitatis creatura est capax, haec ab eo sibi communicatur
qui summe liberalis est. Sed potentia creandi communicabilis est
creaturae, ut infra, in 4, dist. 5, Magister dicit. Ergo videtur quod alicui creaturae
sit communicatum quod creet.
3. Praeterea, quanto aliquid magis resistit agenti, difficilius est ab eo aliquid
fieri. Sed contrarium est magis resistens quam non ens simpliciter. Ergo difficilius
est aliquid fieri ex contrario, quam ex non ente. Sed agens naturale facit
contrarium ex contrario. Ergo videtur quod etiam ex non ente simpliciter aliquid
facere possit, et sic potest creare.
4. Praeterea, secundum quod res exeunt a Deo, ita etiam ordinantur in ipsum.
Sed secundum Dionysium in pluribus locis, lex
Divinitatis est ut nunquam ultima reducantur in finem nisi per media. Ergo videtur
quod etiam ultima entium non immediate a Deo creentur, sed a causis mediis.
5. Praeterea, in causatum causae secundae nunquam agit causa prima, nisi
secundum quod agit in ipsa causa secunda agente. Sed Deus, qui est causa
prima omnium rerum, cuiuslibet rei creator est. Ergo et quaelibet causa secunda,
n qua Deus operando creat, creatrix dici debet; et sic creare non tantum
Deo convenit.
|
|