Vicesimum quartum capitulum item de his, qui homicidium non sponte perpetraverunt.
In eodem concilio capitulo XXII. continetur: De homicidiis non sponte commissis
prior quidem definitio post septem annorum poenitenciam perfeccionem consequi praecepit; secunda
vero quinquennii tempus explere.
Vicesimum quintum capitulum de his, qui adulteras habent uxores, vel si ipsi
adulteri conprobantur.
In concilio Anquirano capitulo XVIIII, continetur: Si cuius uxor adulterata fuerit,
vel si ipse adulterium cummiserit, septem annorum poenitentia oportet eum perfeccionem consequi
secundum pristinos gradus.
Vicesimum sextum capitulum de monachis et virginibus propositum non servantibus.
In libro decretorum beati Siricii papae capitulo VI, continetur: Praeterea monachorum
quosdam atque monacharum, abiecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos
esse lasciviam, ut prius clanculo vel sub monasteriorum pretextatu inlicita ac sacrilega se contagione
miscuerint, postea vero, in abruptum conscienciae dissperacionem perducti, de inlicitis complexibus
libere filios procrearent; quod et publice leges et eclesiastica iura condempnant. Has igitur inpudicas
detestabilesque personas a monasteriorum coetu aeclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus,
quatenus retrusae in suis ergastulis, tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificat[ori]o
possint penitudinis igne dequoquere, ut eis vel ad mortem saltim solius misericordiae intuitu per
communionis graciam possit indulgentia subvenire.
Vicesimum septimum capitulum de his, qui non coacte sed voluntate propria virginitatis
propositum susceperunt, quod delinquant cum nupserint, etsi nondum
fuerint consecrati.
In libro decraetorum beati Leonis papae capitulo XXVIII. continetur: Puelle,
quae non parentum coacte imperio, sed spontaneo iudicio virginitatis propositum adque habitum
susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etiam si nondum eis gracia consecrationis accessit; cuius utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
Haec itaque, carissimi nobis et dilectissimi, que superius annexa sunt – in
quantum miserante Deo valuimus, inter cetera capitula deflorantes tam de sanctorum
apostolorum quamque etiam et beatorum patrum sanctiones seu etiam et probabilium
beatissimorum pontificum decraeta, ut uniuscuiusque capituli sentencia continet, in
brevi eloquio perstringentes – ad vestri praesulatus notitiam et praedicationem atque
populis vobis a Deo creditis aedificacionem mandavimus ministranda atque perficienda,
hortantes vestram omnium prudentissimam sanctitatem et procerum dileccionem:
omnimoda racione, non declinantes a dextris aut sinistris, sed viam regiam incedentes,
stantissime observetis apostolica mandata. Etenim haec, amantissimi nobis, vobis
dedimus in mandatis, ut nec nos coram Deo de taciturnitate iudicemur nec vos de
neglectu coram eo cogamini reddere racionem, sicut scriptum est in dominico praecepto:
“Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent”. Itaque, nihil
excusationis adhibentes, omnium racionabilium animarum salutem procuretis, ita currentes
in agone, “ut non vituperetur ministerium vestrum”, sed magis de palma victoriae
|
|