: De secretis mulierum

Pag 15


Ac aloes lignum, gariofila cum cinamomo,
ux muscata, rose macis, artemisia, myrrha,
Diptamnus, ciperus et aromatice species que
Confortent illam; conceptio grata sequetur.
CAP. 23. Defectus nutrimenti si fecit aborsum
Cnius si voti matris defectio presit,
Antidotis calidis utatur; sitque dieta
Confortativa similis que provocet esum.
CAP. 24. Cuius defectus si sit constrictio vene,
Ipsa diureticas herbas et semina sumat
Oxymelque diureticum sumatur ab ipso,
Subtilesque chimos generans sit queque dicta;
Potus atque cibi repletio queque fugetur,
Viscosas carnes vitet. Cui balnea fiant
In quibus has calidas in aquam si coxeris herbas,
Sique subintret ea mulier, vitabit aborsum:
Pulegium, folia lauri, mentham, calamentum
Daucum, camedreos, ameos, artemisianique
Aut his consimiles que promptius invenientur.
CAP. 25. Causa vel exterius eius producet aborsum,
Ut saltu vario, nimio clamore, timore,
Ira, dolor, rursus (cursus?), percussio, tunsio, casus
Ventris vel dorsi, vel fluxus sanguinis obstat,
Morbus acutus item, sic apostema tenasmon,
Menstra multa nimis et sternutatio iugis
Omnibus his causis bona preservatio constat:
Passio curetur que causa videtur aborsus,
Si violenta manet, sed necdum fetus habetur,
Quod tibi monstrabit infantis motus aperte:
Maior consolida, minor et bedegar, rubus, orni
Flos, rosa, plantago, balaustia, psidia, ga!la;
Hec pluvialis aqua coquat aut vinum vel acetum:
Hinc subfumigium predictis fac pretiosum.


465




470




475




480




485




490




495
Torna all'inizio