multum in armis et gente, eloquens
ualde in lingua sua, qui precellit hodie
omnes qui uiuunt paganos excepto Maximuto
in auro. Iam enim muniuit totam
terram suam et filiorum, et exercitus congregat
infinitos; et in omnibus ipse cum
filiis in predictum modum cum Romana
ecclesia uult componere pacem.
Octo alii filii Sephedini de patris
constitutione sic uiuunt. Duo ex ipsis custodiunt
sepulchrum Domini; ad quos quicquid
datur peruenit, et diuidunt inter se.
Quatuor alii habent redditus de Calyce
fluuio, qui irrigat totam terram Egypti: et
istis quatuor melius ualent isti redditus de
uiginti millibus saracenatis. Duo alii fratres
minores sunt cotidie in conspectu Dei
sui Magomet pro castitate quam habent,
et totum, quod datur ad pedes eius, est
de ipsis minoribus fratribus. Hec, sanctissime
pater, ita esse in ueritate sciatis”.
MCCXV. Hoc anno Rogerius de
Aquila Fundanus comes cepit castrum Motule,
et illud bonis omnibus spoliauit.
Innocentius papa Urbem exiens uenit
Ferentinum in Campaniam, ad quem Rogerius
de Aquila Fundanus comes accedens,
regi Frederico fidelitatis prestitit
iuramentum.
Idem papa mense Augusti inquisitionem
de persona abbatis Casinensis Adenulfi
prefati fieri mandat per Nicolaum capellanum
|
|