et ipse terre semper in potestate nostri monasterii permanere debeant.
et obligamus nos prenominati hominibus et nostris heredibus,
et si non compleverimus omnia et in omnibus, sicut superius
legitur, nos et nostris heredibus componere obligamus quinquaginta
solidos bizanteos pena nos et nostris heredibus a pars predicti
monasterii, et omnia vobis compleamus per invitis. Et te Ummo
notarium scribere rogavimus in acto de castello Samnie. † Ego
Iohannes iudex. † Ego Franko rogatus.
DE CASTRO CERRU.
IN nomine domini nostri Iesu Christi Dei eterni. Septimo anno
principatus domini nostri Landenolfi gloriosi principis, mense
marcio, secunda indiccione. Memoratorium factum a nobis Petrus
diaconus et monachus, seu prepositus monasterii Sancti Vincencii,
situs super Vulturni flumini fontes, ubi domnus Roffridus Domini
gracia abbas preest, de eo quod presencia Friderisi iudici[s] et aliorum
testium, declaro quia in presenti mense et indiccione supradicta,
domnus abbas, per scriptum libellario ordine, secundum legem,
dedit ad tenendum, et laborandum, et excolendum de curtis, et terris,
et montibus,et ballibus, et habitandum, et vinee pastinandum, amodo
et usque ad annos viginti novem expletos, pertinentibus nostro monasterio,
que esse videtur in finibus Samnie, loco ubi dicitur ad
Cerrum, Iohannem, et Audoaldus germanis filii quondam Veneri,
et Grimoaldus filius Martini, Salomon filius Perti, et Dominicus
presbiter filius Saxi, et Urso filius Iohannis habitatores de loco
Corniliano, et Petrus Orbino de nostro loco, et Iohannes filius
Leoni, et Dominicus, et Lando figuli, et ad germanos eorum, et
|
|