qui supra Pandolfus [.....] Domini gracia principes, nos et nostris 
heredibus, ad partem suprascripti monasterii, et ad eius abbatibus, 
atque rectoribus, tali tenore, ut si quocumque adveniente 
tempore nos aut nostris heredibus hanc nostram offercionis cartulam, 
per qualecumque ingenium, dirrumpere, aut removere quesierimus; 
et si non fecerimus, et non compleverimus exinde in 
eodem monasterio, et ad eius abbatibus atque rectoribus ea omnia, 
sicut supradiximus, tunc ubi hec cartula nobis, et ad nostris heredibus 
hostensa et relecta fuerit in publico iudicio usque at terciam 
et quartam vicem, et nos in ea [a]ntea causando perseverare voluerimus, 
centum bizanteos solidos pena nos, et nostris heredibus in 
iam dicto sancto et venerabili monasterio, et ad eius abbatibus atque 
rectoribus, componere obligavimus, et omnia supradicta ibidem nos 
et nostris heredibus compleamus, et hec cartula nostre offercionis 
in omnibus, sicut continet, firma et stabilis permaneat in perpetuum. 
Et taliter nos, qui supra Pandolfus et Landolfus, Domini 
gracia principes, pro mercede animarum nostrarum fecimus; et 
ita tibi Adenolfo notario scribere precepimus. Capua. Ego Adelmundus 
iudex. Ego Madelmo imperialis protospatharius. Ego 
Petrus notarius. Ego Iaquintus notarius. 
IUDICATUM DE SANCTO MARTINO IN MONTE MARSICO. 
IN nomine domini nostri Iesu Christi. Tricesimo tercio anno 
principatus domni Pandolfi, et octavo anno principatus domni 
Landolfi eius filio gloriosis principibus, mense iunio, quarta indiccione. 
Dum nos Maraldo, iudex civitatis Suessane, essemus inter 
ceteros iudicandum, et definiendum causantibus, die autem quadam 
stetissemus ante dominum Atenulfum, et Landulfum germa<nis>
  |  
  |