ignis sicut tres pueros sanctos, Ananiam, Azariam et Misaël in
incendio, quod eis intulit Nabuchodonosor rex, quoniam fece-
runt sacrificium Deo. Sperasti in Domino sicut Dauid.
Suscepisti sapientiam Salomonis, quo usque uinceres omnes
colluctationes et circumuentionem diaboli. 106 Et cum haec,
beatissime Victor, dabitur maior, michi uero breuior, etsi fra-
gilis, minas ducis non metuo, Christi regnum, ut fortis,
hereditabo».
Et cum audisset ista omnia dux, illa dicente, inflam-
matus ab iracundia iussit eam offerri sibi; cui sic ait: «Quot
annorum es?». Cui ait Corona: «Annorum sum sexde-
cim». Sebastianus dux dixit: «Quando nupsisti?». Cui
Corona: «Ante annum et quatuor menses». Sebastianus
dux dixit: «Quare te expolias tam cito?». Corona respon-
dit: «Malui immunditias temporales contendere, ut possim
obuiam ire illi, quem speramus saluatori Iesu Christo, immor-
tali sponso. Terentius etiam sponsus mortalis et corruptibi-
lis est: Christi autem donationes immutabiles sunt et incor-
ruptae et sempiternae». Sebastianus dux dixit: «Ergo ac-
cede et sacrifica diis». Sancta Corona dixit: «Corona uo-
cor, et persuades me perdere coronam meam? Ideo non sa-
crifico diis, ut accipiam coronam a Deo».
Tunc Sebastianus iratus iussit eam in carcere trudi.
Ipsa autem ambulabat dicens: «Diligam tabernacula tua,
Domine, […] erat anima mea adherere tibi Deo uiuo, in secula
custodi me a laqueo, quem statuerunt mihi et ab scandalis
operantium iniquitatem. Doce animam meam ponere in
iustificationes mandatorum tuorum, et miserere mei secun-
|
|