oportet, si verbum de modo essentiali generali
significet actum purum, quod etiam
participium significet actum purum.
< Ad 1-1-2 > Ad aliud dicendum, quod valet
bene de significato speciali. Si enim legens
de significato speciali significaret
substantiam, hic esset nugatio homo est
legens . Sed non oportet quod sit nugatio,
si legens significaret substantiam de modo
essentiali generali, quia verius esset ibi nugatio,
homo albus , cum albus veriori modo
significaret substantiam quam legens .
< Ad 1-1-3 > Ad ultimum dicendum, quod
modi oppositi non sunt compossibiles in
eodem. Hoc verum est. Sed modus significandi
in participio, qui est significare
substantiam, non est oppositus
modo fluentis, quia in participio non est
modus permanentis nominalis, qui recte
opponitur modo fluentis verbi, sed est
modus inclinabilis sine distantia, idest aptitudo
faciendi < unum > extremum cum
alio habente modo permanentis. Est modus
significandi essentialis generalis participii
significare per modum fluentis - et
hoc habet a verbo -, inclinabilis ad aliud
sine distantia, idest non maxima inclinabilitate,
sicut facit verbum, sed sub tali modo
quod cum alio possit facere extremum -
hoc habet a nomine. Et ita significat per
modum fluentis inclinabilis sine distantia.
< 2-UTRUM PARTICIPIUM POSSIT SUPPONERE >
Ad evidentiam huius queritur, utrum participium
|
|