precipue debemus facere auditorem. (8) In causa honesta possumus a docilitate vel benivolentia incoare vel, nullo premisso exordio, statim ad narrationem accedere. (9) In turpi vero causa est semper a benivolentia inchoandum.
23. (1) DE INTRINSECO ET EXTRINSECO EXORDIO.
(2) Exordiorum aliud intrinsecum, aliud extrinsecum.
(3) Intrinsecum dicitur quando sub una clausula narrationi connectitur vel quando narratio sine ulla digressione prodit ab ipso; et tunc proprie signis utimur causativis, ut 'quare', 'qua propter', 'qua de causa'. (4) Extrinsecum vero dicitur quod longius ad narrationem accedit; et tunc proprie utimur singnis localibus, ut 'hinc est', 'utique' vel 'unde est' vel aliis consimilibus.
24. (1) DE OCTO PRINCIPIIS EXORDIENDI.
(2) Octo sunt principia exordiendi, scilicet quantitativum, qualitativum, adversativum, similitudinarium, condictionale, causale, temporale, absolutum. De singulis breviter videamus.
(3) Quantitativum est quod alicuius rei quantitatem ostendit ex qua constituitur favorabilis animus auditoris, hoc modo: 'Quantum vestre nobilitati serviverim credo vestram prudentiam non latere'.
|
|