Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo XIV

Pag. 141


edificavit: et. de castro Arachas ad duo miliaria contra orientem. est Syn[ochim]
opidum. quod Syneus. filius Canaan. frater Arachas. edificavit.
post diluvium.
De Arachas et Synochim opido ad XX miliaria. transeundo quandam
pulcherrimam planiciem et uberrimam. est civitas Anteradum. que
ante Aradium sita et nunc vocatur Tortosa. Est autem Aradium insula
in corde maris sita. distans a terra prima per duo miliaria. De hac civitate
dicitur Ezechiel in commendacione Tyri: Filii Aradii. cum exercitu tuo
super muros tuos in circuitu tuo.
et est vicina Tyro per quinque dietas.
Condidit autem hanc civitatem Aradius. filius Canaan. post diluvium.
Hic nota. quod Canaan. filius Cam. genuit Sydonem primogenitum suum.
qui edificavit Sydoniam. et Echeum. Eneum. Jebuseum. Amoreum.
Gergeseum. Aracheum. Ferezeum. Amaritheum et Symocheum. et per hos
disseminati sunt popoli Cananeorum. Ex hiis filiis Chanaan. Sydon edificavit Sydoniam. Arachus Arachas condidit. Syneus Synochim et Aradius
Aradium. Isti quatuor manserunt contra principium Libani. Aliquos autem
filios Canaan permisit Deus hbitare in Ebron. Jherusalem. et in Terra promissionis. usque ad transitum Jordanis populi Israhelitici cum Josue. qui
acquisivit Terram Sanctam. Piramides autem et sepulchra istorum quatuor ostenduntur hodie circa Antheradum. ad tria miliaria. somptuosa nimis
et stupende magnitudinis. In Antherado sive Tortosa. beatus Petrus
longo tempore predicavit. cum Anthiociam pergeret. sicut itinerario beati
Clementis. sui discipuli. legitur: et beatus Clemens ibidem matrem suam
recepit. ibi eciam beatus Petrus primam ecclesiam in honore beate Marie
construxit. que ibi adhuc est. sed est dejecta.
De Antherado. ad XX miliaria. est castrum Margad. inexpugnabile.
quod fuit fratrum hospitalis Sancti Johannis. supra civitatem Valaneam.
distans a mari per duo miliaria. munitum valde. situm in monte
altissimo: et in civitate Valanea et in fluvio ejusdem nominis. qui ipsam
preterfluit. terminatur regnum Jherusalem.

Torna all'inizio