regnis ad regna contenderet, et non modo Teutonum, Gallorum, sed et
Saracenorum quoque Hyspaniensium urbes, oppida simul atque provincias
penetraret. Sed mox ut studiis toto, ut ita loquar, orbe corrasis,
exilium habitacione mutavit, et iam velut in pace compositus docere pueros
coepit, emuli sui, cuiusdam videlicet alterius sapientis necessarii vel
fautores, eum simpliciter gradientem ex insidiis occiderunt. Qui confossus
gladiis non sacerdotes, ut michi relatum arbitror, peciit, non de transactis
confessionem vel penitudinem gessit, sed usque ad ultimum spiritum hoc
solum inclamare non desiit: Heu quale dampnum, heu quale dampnum! Si
quid autem sibi vel de confessione facienda vel aliud quid diceretur, ille
iam alienatus hoc solummodo repetebat: Heu quale dampnum! Hic itaque
velut aragnes inextricabilia, ut sibi videbatur, subteminis fila contexuit, sed
mox ut ea ventus ultimae necessitatis impulit, protinus in nichilum omnia
dissipavit. Anni quippe nostri testante propheta sicut aranea
|
|