Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 292


4. Praeterea, efficacia merendi in operatione est vel propter difficultatem operis,
vel propter perfectionem. Sed non propter difficultatem, quia Angeli sua
ministeria explent sine labore omni et difficultate. Ergo si propter perfectionem;
cum operatio qua Deum contemplantur, sit nobilior et perfectior, videtur
etiam quod per illam mereantur: et cum haec sit communis omnibus beatis et
non interrupta, videtur quod facti sint in continuo merito; et ita quod eorum
gloria in infinitum crescat.
SED CONTRA, in quibuscumque invenitur perfectio unius rationis, in eis sunt
eadem principia consequendi perfectionem illam. Sed in Angelis et hominibus
est beatitudo unius rationis. Cum ergo homines ad beatitudinem sine merito
non perveniant, videtur quod nec Angeli.
Praeterea, secundum Bernardum, in hoc fuit peccatum Angeli quod gloriam
sine merito habere voluit. Non autem hoc fuisset ei peccatum, si ad hoc ordinatus
esset ut beatitudinem haberet quam non mereretur. Ergo videtur quod non
habuerunt beatitudinem sine merito.
Solutio
Respondeo dicendum, quod sustinendo Angelos in gratia fuisse creatos, planum
est ad hoc respondere: quia sic certissime meritum praemium praecessisset. Si
autem in gratia creati non sunt, sed gratia fuit eis simul data cum gloria; tunc
sunt tres opiniones.
Quidam enim dicunt, quod suam beatitudinem nullo modo meruerunt, nec fuit
eis data gratia ad merendum, sed ad beate vivendum. Hoc autem non videtur
conveniens; quia beatitudo habet rationem praemii: praemium autem sine
merito esse non potest, sicut nec poena sine culpa.
Alii dicunt, quod per opera quae sunt post confirmationem, quibus nobis ministrant, merentur beatitudinem quam prius acceperunt, sicut aliquis miles meretur
munus sibi a Rege collatum, posterius militando. Sed hoc etiam, simpliciter
loquendo, non videtur conveniens, quia beatitudo habet rationem termini; meritum
autem, cum sit tendens in aliud, habet rationem viae; unde non videntur se
posse compati, ut aliquis beatus in statu merendi existat. Sed secundum quid
potest sustineri, ut scilicet mereri intelligantur non praemium essentiale, quod
est eorum beatitudo, sed praemium accidentale, quod est gaudium de illis qui
per eorum officia salvantur.

Torna all'inizio