vocabatur, alterum vero Trecade, cepit ac penitus usque 
in fundamentum ea destruxit. Hoc autem a Mediolanensibus 
cognito pro mortuis se reputaverunt; ac deinde omnia 
quecumque potuerunt mala de rege utpote hoste dicere 
conati sunt. 
Rex autem deridens cum marchione Gulielmo de Monferato 
ad Astem perrexit. Astenses vero civitatem ipsam deserentes 
ad quandam eorum roccam, que vocatur Nonum, 
in quodam monte supra ipsam civitatem non multum longe 
positam cum omni ipsorum mobilia confugerunt. Rex itaque 
ipsam Astem civitatem capiens tradidit eam predicto marchioni, 
pro quo iam dictos Astenses in bannum posuerat ipsamque 
civitatem propterea ceperat, quod per ipsum iusticiam 
eidem marchioni facere renuerant. Ipse vero marchio partem 
muri ac quam plurimas turres ipsius civitatis destruens fedus 
cum ipsis Astensibus fecit. 
Preterea Papienses, qui tunc cum Terdonensibus guerram 
habebant, ad predictum regem venientes graviter de Terdonensibus 
conquesti fuere, dicentes ipsos maximas iniurias eis intulisse
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
 
  |