Salimbene de Adam: Cronica

Pag 736


De multiplici causa devotionis istius Alberti.
Fuit autem facta ista devotio sanctitatis multiplici ratione,
quia ex parte infirmorum propter sanitatem consequendam, ex
parte curiosorum propter novitates videndas, ex parte clericorum
propter invidiam quam circa modernos religiosos habent,
ex parte episcoporum et canonicorum propter lucrum quod inde
consecuntur, ut patet in Ferariensi episcopo et canonicis suis, qui
multa lucrati sunt occasione Armanni Punçilovi. Item ex parte
illorum, similiter, qui, cum essent extra civitates suas occasione
partis imperii, sub occasione istorum miraculorum novorum sanctorum
pacem sperabant habere cum concivibus suis, per quam
introducerentur in possessiunculas suas et de cetero per mundum
vagabundi non irent.
Quod pax Mediolani hoc anno rupta fuit.
Porro, millesimo supraposito, scilicet MCCLXXIX, indictione
VII, rupta fuit pax Mediolani, quia marchio Montis Ferrati decepit
illos de Turre et prodidit, prout patriarcha, qui erat de illis
de Turre, per Lombardiam mandavit. Et eodem anno facta
fuit pax Bononiensium, et redierunt in civitatem Bononie in
mense Septembri. Et treugua seu pax Brixie et Mantuanorum
facta fuit.
Item hoc anno omnes fratres Predicatores recesserunt de Parma et iverunt
Regium.

Et eodem anno fratres Predicatores omnes recesserunt de
civitate Parme et venerunt Regium, propter Parmenses qui contra
eos insurrexerunt, occasione cuiusdam mulieris quam sicut
caçaram comburi fecerunt. Et illa occasione Parmenses fuerunt
excommunicati per fratrem Latinum, cardinalem et legatum

Torna all'inizio