Petrus Damiani: Epistulae

Pag 25


Tu autem, dilectissime, esto quod diceris, ut rebus ipsis misterium tui
nominis exprimere videaris. Adam siquidem interpretatur terra rubra et
certe Ecclesiastes loquitur: Generatio praeterit et generatio advenit, terra
vero in eternum stat . Et dilectus in Canticis dicit ad sponsam: Sicut vitta
coccinea labia tua et eloquium tuum dulce; sicut fragmen mali punici, ita
gene tue . Terra ergo constantie stabilitatem, rubra caritatis designat ardorem.
Audenter dicam quia praeter solum Adam celeste regnum nullus
ingreditur, nec ad electorum valet aspirare consortium, nisi qui huius
nominis in se continet sacramentum. Esto ergo terra, ut fixo pondere
consistentem irruentium temptacionum te aura non rapiat. Esto similiter
et rubra, ut mens tua in redemptoris sui semper amore fervescat. Esto
terra, ut ex te spiritualium segetum proventus exuberet; esto rubra, ut
aram mentis tue desiderii celestis estus inflammet. Esto terra, ut te semper
in ima tamquam vile lutum per humilitatis custodiam deprimas; esto
nichilominus rubra, ut ad concupiscenda celestia quoscumque potueris
et ipse vaporatus accendas. Esto terra, ut intra te non nutantis fidei
colloces fundamentum; esto rubra ut supererigatur in caritate coherentium
structura virtutum, ut sit in te, sicut per apostolum dicitur: Fides
quae per dilectionem operatur .
Diem vero iuditii, ad quem tendit omnis prolixitas temporum, cui
certe militant omnes pagine scripturarum, tam magnum tibi tremendumque
praepone, quem mens, quantumlibet sagax, sicut est conpraehendere
nec ullus humane lingue sermo valeat explicare, cuius videlicet mens tua
continuo terrore transfixa, nec carnis umquam delectari possit illecebris
nec a tenendo ardue conversationis incessus quibuslibet obtundatur
adversis, sicque diem iuditii metuat imminentem, ut non expediat timere
praesentem, quatinus, dum tuo te iuditio prudenter examinas, ante tribunal
eterni iudicis non denuo iudicandus, sed iam iudicatus, ac per hoc

Torna all'inizio