Ioachim de Flore: De vita Sancti Benedicti et de officio divino secundum eius doctrinam

Pag 78


«non dixerunt, ubi est Dominus, et tenentes legem nescierunt».
Putas est in nobis aliquis, qui ista consideret? Putas est, qui intelligat
et requirat Deum? Putas natum esse in mundo Samuel,
cui una est causa misterii cum Ioseph, cuius revelat Deus auriculam,
ut scire possimus in hac die pacis nostre, si tamen pacis, mala
que imminent, ut levius cum venerint ferre possimus? Sed hec,
que modo imminent, non defuerunt qui predicerent, etsi correctio
subsecuta non sit, et ideo necesse est fieri quod Dominus cogitavit.
Capienda est denique archa Domini preliantibus Philistiim,
civitas sancta calcabitur a gentibus, mensibus quadraginta
duobus. Erit et plaga populi Israel, ruina videlicet populi qui dicitur
christianus, et eorum qui dicuntur sacerdotes Domini et non
sunt, sed sunt falsi prophete et sacerdotes belial. «Hi sunt nebule
sine aqua, et fluctus feri maris, spumantes», non irrigantes corda
populi, et predicantes pacem, ut possint transire ex hac vita pacifice,
et in bonum ducere dies suos. «Ducunt», inquit Iob «in
bonum dies suos et ad momentum ad inferna descendent». De his
prophetis loquitur propheta Ecclesie in persona Ierusalem, deflens
desolationem et contritionem ipsius, et improperans illi deceptionem
prophetarum suorum, quibus se temporaliter committit, eligens
«sibi magistros, prurientes auribus,. avertentes auditum a
veritate et ad fabulas convertentes». «Prophete», inquit, «tui viderunt
tibi falsa et stulta, nec aperiebant ignominiam tuam, ut te
ad penitentiam provocarent». Corruent ergo, corruent, qui eiusmodi
sunt, corruent persequente hoste, et non erit qui liberet eos.
Archa vero federis Domini, Ecclesia videlicet electorum, que erit
in reliquiis Domini, faciet iudicium in Dagon, et faciet stragem

Torna all'inizio