n. 107
Quaestionis arduae petita responsio, in quantum respondenti
permittitur, enodatur. Grandis namque progressus
materiae, infinitis terminandae limitibus, rancoris
propinat indicia, et ex telae diffusae contextu, quae de
praeconio summi Caesaris hostes caedentis orditur, ne
quid ex continentibus obmittatur, manus scribentis
tremescit et stupet. Quis enim posset amplo flamine praepotentis
tanti principis insignia promere, in cujus pectus
confluunt quicquid virtutes habent, quem nubes pluerunt
justum, et super cum coeli desuper roraverunt? non
Plato, non Tullius, non filii tenebrarum, qui ex ore sedentis
in trono, in generatione sua prudentiores lucis
filiis nuncupantur. Hunc si quidem terra et pontus adorant,
et aethera satis applaudunt, utpote qui mundo verus
Imperator a divino provisus culmine, pacis amicus, charitatis
patronus, juris conditor, justiciae conservator,
potentiae filius, mundum perpetua relatione gubernat.
Ille est de quo Ezechielis verba proclamant. «Aquila
grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu,
plena plumis, et varietate multiplici» Hic est de quo
loquitur Ieremias: «Replebo te hominibus quasi botro,
et super te celeuma cantabitur ». Talis ergo praesidio
principis protectus mundus exultet. Talem namque totus
orbis vocabat in dominum; talem requirebat justiciae
|
|