firmiter a Deo sum monitus ». Et sancto Symeoni inquit: « Tuis nempe,
beate pater, precibus suscitatus, amissam recepi animam et mandata
Dei, quae mihi pandere iussa sunt, ac visa inferni supplicia, quae audita
non credidi, viventibus superis terribiliter pandam ». Haec Stephanus retulit
et pluribus, quamdiu vixit in mundo, sicut sibi contigit, reseravit.
CAPITULUM IIII
Cumque longo iam exacto tempore supernae pietati placuisset, ut
beatus Christi confessor Symeon vastam solitudinem desereret atque
diversas mundi partes per lucis exempla miraculis illustraret, heremum deseruit,
Christo sibi ducatum praebente, Hierosolimam petiit. Et bene
Hierosolimam, quae interpretatur visio pacis, quia vir pacis amator
plures inter se et a Christo discordes ad unitatem fidei et ad pacis gratiam
revocavit. Quam cum vir beatus humili cultu ingrederetur, quamdam
domum horroris plena introivit, ubi septem humana corpora, septem nequissimis
mancipata spiritibus reperit; quae ab ipsis adeo vesaniae torquebantur
furore, quod si quilibet ea niterentur contingere, confestim eos
lacerosis morsibus molirentur discerpere. Quibus vir Dei, divina fretus virtute,
constanter imperans, protinus ab obsessis corporibus illos nequam
spiritus increpando fugavit.
|
|