Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 141


quedam nature, non potest esse ubi natura invenitur deficere; unde
Philosophus dicit in IX Ethicorum «Que enim natura bona habet» felix;
sed naturale est homini quod ipse diligat patriam suam in qua natus est,
iuxta proverbium «Cuilibet avi nidus suus est pulcher»; et Ovidius dicit:
Dulcis amor patrie ratione valentior omni.
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos
ducit et inmemores non sinit esse sui.
Quid melius Roma? Scitico quid frigore peius?
Huc tamen ex illa barbarus urbe fugit.
Ex quibus apparet quod naturalis amor patrie vincit naturalem amorem
persone proprie cum homo etiam eligat ibi esse cum detrimento proprie
persone, sicut etiam apparet in multis apud nos de civitatibus minus sanis
et minus fertilibus oriundis. Si quis ergo amorem privatum cuiuscumque
etiam sue persone amori patrie sue preponit, plane contra naturam ac per
hoc inordinate facit.
10. Idem probatur ex parte subiecti sive hominum amantium
Consequenter restat idem ostendere ratione sumpta ex parte subiecti
idest hominum amantium. Omnis enim homo quantum est ex parte sua
naturaliter illud plus amat quod est sibi magis coniunctum, puta se ipsum
magis quam proximum et inter proximos magis consanguineum quam
extraneum, et inter consanguineos magis filium quam fratrem et magis
fratrem quam nepotem; et sic semper minuitur amor quanto magis ad
remotiores proceditur. Sicut et ignis, cui amor assimilatur, magis sibi propinqua
magis calefacit. Sed totum magis est coniunctum parti quam pars
sibi ipsi. Ergo etc.
Minor probatur per hoc quia in omni genere rerum illud quod est
principium et causa, et maxime quando est causa non solum fieri rei sed
etiam conservationis ipsius, potius est quam illud quod est principiatum
vel causatum ab illo in quantum huiusmodi. Contingit enim filium esse
potiorem patre, qui est principium factivum filii, sed non in quantum
huiusmodi sunt sed ex aliis causis. Nec tamen pater est causa conservativa
substantie filii, cum filius, deficiente patre per mortem, nichilominus possit
conservari in esse. Sed coniunctio quam habet pars ad se ipsam causatur
a coniunctione quam habet pars ad totum, et conservatur ab ipsa quia pars

Torna all'inizio