sicut continet veritosum esse, et eum contradicere nullo modo
valeret. insuper voluntarie sue obligavit se, et suis heredibus, ut
si aliquando tempore per quolibet ingenium, aut humana astucia
ipsum iudicatum irritum facere quesierit, aut contradiceret omnia,
que continet ipsum iudicatum, aut si hoc retornare, seu removere
voluerit, centum libras auri ipse, et suos heredes ad partem
ipsius monasterii Sancti Vincencii, eiusque abbatibus, atque rectoribus
componere obligavit penam [.....] seu illius homini, qui hec
scripcione, pro parte ipsius monasterii, illorum ostenderit, et in antea
omni tempore exinde taciti permaneamus. Ego Balsamus notarius
interfui et scripsi in eodem sacratissimo archiepiscopio Beneventano.
Ego qui supra Ludovicus. Ego qui supra Dauferi
me subscripsi. Ego qui supra Radelchis me subscripsi. Ego qui
supra Teudelgrimus. Ego qui supra Adelmari comite. Ego qui
supra Dauferi. Ego Guisenolfus. Ego Madelfrit. Ego
Gondelgardus.
LIBELLUM DE ALIFE ET ECCLESIE SANCTI SALVATORIS.
IN nomine domini nostri Iesu Cristi. Anno nonodecimo principatus
domni Landolfi gloriosi principis, et anno quintodecimo
principatus domni Pandolfi eius filio, mense iunio, indiccione prima.
Ideoque nos Paulus, domini gracia abbas monasterii Sancti Vincencii,
situs supra Vulturni fluminis fontes, manifestum facimus,
quia auxiliante Domino superius dictus noster monasterius multis
ditatis est rebus, et substanciis, inter quos eciam habemus terris
cultis et incultis, in finibus Alife, et in finibus Prata, que excolere
|
|