regnavit post ipsum, et terra mota est et commota, quando congressi
sunt simul Ieroboam et Abias cum exercitibus suis, ut habetur
II Paralipo. XIII. Sed consolatur valde afflictos a stultorum
dominio quod promittit Ys. XXXII: Non vocabitur ultra is qui
insipiens est princeps, neque fraudulentus appellabitur maior.
Quartum genus est puerorum, de quorum dominio dicit Dominus
per Ysaiam III: Dabo pueros principes eorum, et effeminati
dominabuntur eis. Ideo dicit Ecclesiastes X: Ve tibi terra
cuius rex puer est et cuius principes mane comedunt.
Quintum et ultimum genus est inimicorum, de quorum dominio
dicitur in psalmo: Dominati sunt eorum qui oderunt eos.
Ideo Dominus dicit, Ys. LII: Dominatores eius (scilicet populi
Dei) inique agunt, dicit Dominus, et iugiter tota die nomen meum
blasphematur. Benedictus Deus, qui me de hac materia
expedivit!
Quod monasterium Burdegalense Ordinis sancte Clare supradictam dominam
in abbatissam elegit, et papa eam liberaliter concessit.
Recordor quod, cum essem Lugduni et dominus papa Innocentius
quartus esset ibi, venerunt fratres Minores de Burdégalis
ad papam, dicentes quod sorores Ordinis sancte Clare monasterii
Burdegalensis elegerant dominam Ceciliam, neptem suam, in suam
abbatissam. Et dedit eis papa litteras confirmationis et
dixit quod irent Parmam pro ea. Sed dominus electus Parmensis,
nepos pape et frater predicte domine, cum esset Lugduni et
intellexisset hoc, ivit ad papam et fecit quod totum illud negotium
retractavit. Et forte, si ivisset illuc, melius se habuisset inter
extraneos, quam se habuerit inter propinquos et notos.
Nunc ad cursum nostre hystorie redeamus et ubi dimisimus
inchoemus.
|
|