AD EUMDEM XXa
QUERELA ATRIOR SILENTII
Amicorum hystoria uulgata duorum est;
alterius, increpanti alteri quod sibi non scriberet,
respondentis se nichil habere quod
scriberet. At contra ille, hoc ipsum sibi
pro epystolari munere flagitabat. Vereor ne
merito inter nos hec incipiat fabula. Quid
autem hec sibi rancidulosa prefatio uelit, iam
ab ore uideo te pendere narrantis; sed si multis
apud te, apud me tamen paucis absoluam.
|
|