Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
GARGAPHIE fons est Boetie, Diane quondam seu Hecati sacer,  
quem eundem cum superiori quidam putant, nec obstat  
locorum diversitas, cum facile uno pro altero sumi potuerit:  
non enim Eubea alio medio quam Euripo a Boetia  
separatur.  
GEON fons est in Iudea, apud quem Salomon a Nathan propheta  
et Sadoch sacerdote in regem Iudeorum unctus est. 
GERON in Esciacodice fons est, ex quo bibentes oves si albe  
sint efficiuntur nigre. 
  
IEZARA fons est Samarie propinquus, in quo Samarite, corpus  
occisi Acab regis sui referentes Samariam, corrum eius  
sanguine regio respersum lavarunt.  
IMEA fons est Attice regionis. 
INESSA fons est apud Rhodios a quo et Sycilie civitas  
nuncupata. 
IOB fons in Ydumea est qui (ut aiunt) colorem mutat quater  
in anno, pulverulentum, sanguineum, viridem atque limpidum,  
ternis mensibus unumquenque conservans.  
IOVIS fons in Dodone est duplici de causa mirabilis. Nam  
cum frigidus sit, si mergantur ardentes faces illas more aliorum  
extinguit, extinctas autem accendit. Preterea semper in meridie  
deficit, cum circa medium noctis exandet, quam ob causam  
anapauomenon vocatur ab incolis.  
YPPOCRENE fons est Beotie. Huc aliqui fingunt ob equi  
Pegasi percussionem factum, et hine denominatum. Quod quidem  
figmentum facile detegitur si secundum quosdam inspiciatur  
hystoria. Volunt quidam Cadmum equo insidentem,  
dum sedem sibi sociisque perquireret primo apud hunc fontem  
constitisse, et quia licterarum grecarum repertor fuit, quarum  
forsan meditacionem ibidem sumpsit, illum Musis sacer  
esse voluit.  
IUTURNA fons est in Ytalia apud Numicum fluviunm, et quia  
saluberrimus sit Inturne a iuvando nomen sortitus est. De hoc  
enim fonte Romam ad sacra aquam deferre semper consuevit  
antiquitas. 
  |  
  |