tempora duo sunt anni. Tribus igitur annis et dimidio regnaturus est
deinde divini furoris est gladio perimendus, ut et tyrannus omnino dispereat
et vero regi creatura se universa substernat. Unde et idem Danihel
dicit: In iuditium , inquit, sedebit, ut auferatur potentia et conteratur et
dispereat usque in finem. Regnum autem et potestas et magnitudo regni,
que est subter omne celum, detur populo sanctorum altissimi, cuius
regnum sempiternum est et omnes reges servient ei atque obedient .
Porro post mortem Antichristi quadraginta quinque dies erunt residui
usque ad adventum Iesu Christi in quibus et persecutio cessabit et
magna pax et tranquillitas erit, ut intra huius temporis spatium et iusti
quique, si quid persecutionis articulo titubaverant, paenitentiam agant et
ministri dyaboli in torporis atque desidie securitate se resolvant, sicut
enim in diebus Noe plantabunt et edificabunt celebrabunt convivia,
contrahent matrimonia eisque studio frivolae vanitatis intentis subitus
superveniet interitus. Quod autem queris, utrum prius hic mundus
ardeat et post iuditium fiat, evidenti maiorum sententia diffinitum est,
|
|