Gentilis de Cingulo: Quaestiones supra Prisciano Minori

Quaestio 07


Utrum proprium sit verbi agere et pati
Consequenter quaeritur utrum proprium sit verbi agere et pati.
Et arguitur quod non,
quia si agere et pati esset proprium verbi, tunc omne verbum
esset aequivocum; consequens est falsum; ergo et antecedens.
Consequentia declaratur, quia actioni et passioni nihil est
commune univocum, eo quod sunt distincta praedicamenta. Falsitas
consequentis manifesta est, eo quod 'diligo' et 'amo' et
multa alia non sunt aequivoca.
2. Item, si aliquod verbum est, quod non significet actionem
vel passionem, agere et pati non est proprium verbi; sed aliquod
verbum est, quod non significat actionem vel passionem; ergo agere
et pati non est proprium verbi. Maior patet. Minor probatur.
Nam hoc verbum 'sum', 'es', 'est' non significat actionem vel
passionem, sed esse.
In contrarium est Priscianus.
Ad hoc dicendum quod actionem et passionem significari per
verbum potest intelligi dupliciter: uno modo quod importetur per
verbum tamquam significatum; alio modo tamquam modus
significandi.
Si primo modo intelligatur, sic dico quod esse verbi significat
actionem vel passionem de significato; sed aliquod verbum est,
quod significat quietem; ergo non omne verbum significat actionem
vel passionem. Maior videtur manifesta, eo quod actio et
passio fundantur in motu, ut apparet in III Physicorum ; quies
autem est opposita motui; ergo id quod significat quietem, non
significat actionem vel passionem, quia planum est quod quies
non fundatur in motu. Minor de se patet. Nam 'quiesco',
'maneo' et 'sto' et multa alia significant quietem, quia idem significat
'quiesco' quod quies, licet sub alio modo significandi. Item,
illud quod significat esse fixum et determinatum, non significat
actionem et passionem; aliquod verbum est, quod significat esse
determinatum et fixum; ergo aliquod verbum est, quod non
significat actionem vel passionem sive agere et pati. Maior patet,
eo quod agere et pati fundantur in motu quod est ens in fluxu.
Minor etiam de se patet. Nam 'sum', 'es', 'est' significat ens determinatum
et fixum.
Si vero quaeratur utrum omne verbum significet actionem vel
passionem de modo significandi et non de significato, dico quod
ut verba videntur sonare, quod non, eo quod [omne] si omne
verbum significaret actionem vel passionem de modo significandi,
tunc omne verbum esset commune; consequens est falsum; ergo et
antecedens. Consequentia declaratur. Nam verbum, quod significat
per modum passionis, est passivum; illud, quod per modum
actionis, est activum; ergo si omne verbum significaret per modum
actionis vel passionis, omne verbum esset commune. Falsitas
consequentis patet de se. Nam 'amo', 'lego' et huiusmodi verba
non sunt communia. Item, hoc verbum 'est' non significat per
modum actionis et passionis; ergo etc.
Si vero per agere et pati intelligatur modus fluxus et fieri,
sic dico quod omne <verbum> significat actionem vel passionem,
id est per modum fluxus et fieri. Et hoc probatur, quia verbum
significat per illum modum, per quem distinguitur a qualibet parte
orationis praeterquam a participio; sed modus fluxus et fieri est
huiusmodi; ergo omne verbum significat per modum fluxus et
fieri. Maior de se patet, eo quod verbum et participium habent
modum per quem ab omnibus partibus separantur, qui modus est
communis utriusque. Minor etiam de se patet, quia verbum et
participium significant per modum fluxus et fieri et nulla aliarum
partium, et si per agere et pati nos intelligamus modum fluxus et
fieri, tunc erit proprium verbi non tamen proprium proprie, quia
proprie proprium est illud quod convenit cum eo, cuius est proprium;
modus autem fluxus et fieri convenit participio et non
solum verbo. Sed si per agere et pati nos intelligeremus modum
fluxus et fieri per modum distantis et istud soli verbo conveniat
et cum quo verbum est verbum, tunc proprium est verbi et hoc
proprie proprium, quia soli et omni verbo convenit.
Tunc respondendum ad rationes in contrarium:
1. "Si agere etc.", verum est si omne verbum hoc significaret
significato vel de modo etiam significandi, ut videntur verba
sonare, sed hoc non est, ut visum est prius, et ideo ex hoc contingit
quod verba communia sunt aequivoca ad modum actionis et passionis;
sed verbum significat agere et pati, id est per modum fluxus
et fieri, secundum quod per agere et pati describimus illum modum.
2. Ad aliud: "Si aliquod etc.", concedatur; sed sic [est]
verum est, si per actionem vel passionem nos intelligeremus hoc
de significato vel de modo significandi, ut verba videntur sonare,
ut visum est prius. Sed si per agere et pati nos intelligamus modum
fluxus et fieri, tunc propositio falsa est.
Tunc ad auctoritatem Prisciani dicendum quod auctoritas
Prisciani intelligenda est quod proprium est verbi significare agere
et pati secundum quod per agere et pati nos intelligimus modum
fluxus et fieri, et sic est proprium, licet non proprie proprium. Si
autem per agere et pati nos intelligamus modum fieri distantis,
tunc est proprie proprium, quia omni verbo et soli verbo convenit.

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45




50




55




60




65




70




75




80




85
Torna all'inizio