dixit laudacionem mortis, que constat ex numeracione 			c.87r.a 
humanorum malorum. Require in li. de Anima c. 
LIII. Mors eciam electa pro patria non solum gloriosa, 
verum beata apud omnes morales descripta est, dicen- 
tes quod caro moritur, que putrescibilis est natura, sed 
vivit gracia mortuorum. Et, ut cunctorum exempla postergem, 
require in li. Vir.  c. Curcius et c.  Decii et c. Codrus 
et c. Leonidas et c.  Epaminundas. Essetque longum 
enumerare quos legendo reperies in preallegato li. Virorum. 
Sed postergemus humana et adducantur exempla dei. 
Scribit Tullius, in primo de questio. Tus., et Servius, super 
III Georgicarum, et Valerius, sub Rubrica "  de pietate 
erga parentes"  , quos in isto capitulo mixtim sequar: "  Mos 
erat Argivam sacerdotem Iunonis vinctis bobus ad templum 
vehi. Verum, cum semel Argia sacerdos cum tedio moraretur 
ob boves, qui, propter proximam precedentem pestem 
vix poterant inveniri, boves duo eius filii, Cleobis et Bitho, 
posita veste, ad templum traxere iugum quod quidem ab oppido 
longe remotum erat.Ergo sacerdos mater precata deam 
scribitur ut illis daret premium pro pietate, quod optimum a
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |