altarium, seu Basilicarum, ordinationes
altarium, ordiriationes Monachorum,
seu Clericorum, qui ad sacros ordines
fuerint promovendi, a quocumque malueritis
suscipiatis Episcopo. Obeunte vero
te nunc ejusdem loci Abbate, vel tuorum
quolibet successorum, nullus ibi qualibet
subreptionis astutia seu violentia praeponatur,
nisi quem…...de communi consensu
vel fratrum pars consilii sanioris secundum
Dominum, et Beati Benedicti Regulam
providerint eligendi. Decernimus ergo, ut
nulli omnino hominum liceat praefatum Monasterium
temere perturbare, aut ejus possessiones
auferre, vel ablatas obtinere, minuere,
aut aliquibus vexationibus fatigare,
sed omnia integra conserventur eorum, pro
quorum gubernatione, sustentatione concessa
sunt, usibus omnimodis profutura, salva
in omnibus Apostolicae Sedis auctoritate.
Si qua igitur in futurum ecclesiastica saecularisque
persona hanc nostrae constitutionis
paginam sciens, contra eam temere venire
tentaverit, secundo, tertiove commonita,
non reatum suum congrua satisfactione
correxerit, potestate, honorisque sui dignitate
careat, reamque se divino judicio existere
de perpetrata iniquitate cognoscat, et
a Sacratissimo Corpore et Sanguine Dei,
et Redemptoris nostri Jesu Christi aliena
fiat, atque in extremo examine districtae ultioni
subjaceat. Cunctis autem eidem loco
sua jura praeservantibus, sit pax Domini nostri
Jesu Christi quatenus et hic fructum
bonae actionis percipiant, et apud districtum
Judicem praemia, aeternae pacis inveniant.
Amen, Amen, Amen. ”
Nos itaque qui supra Nicolaus Petri Judex
instantia praedicti Domni Abbatis praedictum
privilegium per manus mei praedicti Notarii
Nicolai, et in praesentia testium subscriptorum
auctoritate nostri officii autenticatum,
et transcribi de verbo ad verbum nihil
addito, vel mutato, et ipsius transumptum
in praesens redigi fecimus publicum
instrumentum. De quibus omnibus qualiter
in nostri praesentia gesta, et acta sunt
pro futuri temporis memoria, et praedicti
Domni Abbatis, ac Monasterii, et omnium quorum
interesse poterit cautela factum est hoc
praesens publicum instrumentum de mandato
praedicti Judicis, signo meo solito signatum
signis, et subscriptionibus paedictorum
Judicis, et testium legitime roboratum.
Quod scripsi ego qui supra Nicolaus Francisci
de praedicto Castro Alandi publicus
ubilibet per totum Regnum Siciliae Regia,
et Reginali auctoritate Notarius: et quia
de praedictis omnibus rogatus interfui ipsum
solito meo signo signavi, super quibus omnibus
praefatus Cola Ciccarelli Camerarius
pro Tribunali sedens, et Curjam regens,
suam auctoritatem interposuit, et decretum.
Ego Alexander Cacolicae Ecclesiae Episcopus.
Ego Bernardus Portuensis, et Sanctae Rufinae
Episcopus.
Ego Gualterius Albanus Episcopus.
Ego Ugo Tusculanus Episcopus .
Ego Corradus Maguntinae Sedis Archiepiscopus,
et Sabinensis Episcopus .
Ego Ubaldus Presbyter Cardinalis tituli Sanctae Crucis
in Jerusalem.
|
|