AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod scientia Christi, etiam rerum in proprio genere,
fuit multo altior quam scientia nostra.
Ad secundum dicendum, quod non omnis diversitas rerum facit diversas scientias,
sed diversitas quae requirit diversam rationem cognoscendi, sicut naturalia
distinguuntur a mathematicis. Sed ratio cognoscendi in Christo fuit magis
unibilis quam in nobis; et ideo per unam rationem potuit plura cognoscere.
Ad tertium dicendum, quod non quaelibet specierum diversitas facit habitum
diversum (alias oporteret quod quot sunt res, tot essent scientiae); sed diversitates
specierum quae non reducuntur ad eumdem modum cognitionis secundum
genus; quae quidem diversitas contingit ex hoc quod lumen intellectus nostri
est particulatum et debile; et ideo in Christo non fuit talis divisio habituum,
propter luminis claritatem.
Solutio V
Ad quintam quaestionem dicendum, quod cum eminentia scientiae, ut dictum
est, consistat in tribus, scientia Christi nunquam crevit quantum ad genus
cognitionis; quia illud genus cognitionis sequitur naturam humanam, quae in
ipso semper permansit; nec iterum quantum ad numerum scitorum, quia omnia
scivit a primo instanti suae conceptionis quae ad hanc scientiam pertinent: crevit
autem quantum ad aliquem modum certitudinis.
Cum enim anima nostra secundum naturam sit media inter intellectum purum,
qualis est in Angelis, et sensus; dupliciter certificatur de aliquibus. Uno modo
ex lumine intellectus, qualis est certitudo in demonstrationibus illorum quae
nunquam visa sunt: alio modo ex sensu, sicut cum aliquis est certus de his quae
videt sensibiliter; et talis certitudo acquiritur alicui, etiam quantumcumque per
certissimam demonstrationem aliquid sciat, quando videt sensibiliter quod
prius non viderat; unde anima delectatur in visis etiam quae scivit; et haec
vocatur certitudo experimentalis: et quantum ad hanc crevit scientia Christi,
inquantum quotidie aliqua videbat sensibiliter quae prius non viderat; non
autem crevit quantum ad essentiam.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod illud discere est referendum ad experientiam.
Ad secundum dicendum, quod anima Christi quamvis hoc genere cognitionis non
omnia scivisset, tamen non poterat quantum ad ea proficere: tum quia quaedam
sunt quae hoc genere cognitionis cognosci non possunt, sicut essentia Dei: tum quia
quaedam contingentia singularia non sunt de perfectione scientiae, ut dictum est.
Ad tertium dicendum, quod per lumen intellectus agentis in Christo, non fuit
aliqua species de novo recepta in intellectu possibili eius; sed fuit facta conversio
nova ad species quae erant in phantasia; sicut est in eo qui habet habitum
sciendi eorum quae imaginatur vel videt.
|
|