Cap. XV
Urbano mortuo, Clemens IV pontifex maximus deligitur,
qui, provincialis cum esset, regi Karolo maxime
favet, ejusque adventum maturat.
Cumque agerentur praedicta, dominus Urbanus
apud Perusium coecae mortis morsibus exspiravit.
Et, dum ecclesiae, Deo volente, celeri provisione
succurritur, elegitur in summum pontificem
dominus Guido Fulcodii sabinensis episcopus,
qui, quondam expertus conjugales amplexus,
in advocationis officio Parisiis tempus juventutis
expenderat, tandem vitam clericalem assumens,
regis Franciae consiliarius, et postmodum narbonensis
archiepiscopus esse promeruit, et de hujusmodi
praesulatu successive fuit, ejus crescentibus
in honestate meritis, per dictum dominum
Urbanum ad cardinalatus apicem evocatus. Demum
vero summus pontifex jam creatus vocari
voluit Clemens IV. Hic namque universalis antistes,
cum esset provincialis, de Sancto Aegidio
scilicet oriundus, et a domo Franciae, sub cujus
favore creverat, multa et magna beneficia per
bonorum incrementa continua suscepisset, favet
Karolo quantum potest, et, bonorum ecclesiasticorum
in Francia et Provincia decimatione recepta,
multos de ipsa decima equites cum dicto
Karolo venturos in regnum soldat, aliisque concedit
cruce-signatorum veniam, quam concedere
consuevit ecclesia transfretantibus ultra mare.
Sicque tota fere Gallia et Provincia pro dicto
Karolo, favente Clemente postmodum, qui antea
per Urbanum de regni dominio perpetuam
receperat cessionem, ad mactandum regem Manfredum
tamquam vitulum saginatum, quem ejusdem
regni delitiae delicate nutrierant, sollicitatione
provida concitatur; et quidam gratuito animo,
quidam melliflua Karoli suasione perursi,
nonnulli stipendiati de decimatione predicta, alii
vero cruce-signati, contra dictum regem venire se
parant. Jam per montes et citra fulgentia signorum
lilia vernant; jam pro conservatione Urbis
ad praeparandas Karoli vias quamplures milites
praemittuntur. Et, quia dictus dominus Clemens,
erga praedictum Karolum temeritate multa cordis
accensus, et de statu suo tamquam de filii honore
sollicitus, ipsius, quin immo ecclesiae, negotium
indefessa sollicitudine vocis et operis ferventer
assumserat, et dicto Karolo multa de bonis ecclesiae,
praeter decimationem praedictam, fecerat
mutuari, omnia, quae sub coeli tegmine reguntur,
quaeque ambitus terrae claudit, Karoli felicitati
futurae serenis auspiciis obsecundant.
|
|