sapientie talia, que vere sunt queque inmutabilem sui substantiam sortiuntur,
vel certe vivunt idea, id est forma exemplari, qua intelligibiliter
constiterunt in mente divina, antequam in hec corpora prodirent, ut
dicit Priscianus apostata. Cum igitur omnia ista suo modo vivant, omnium
horum Deus vita est. Non enim est ipse Deus mortuorum sed viventium,
ait Propheta.
Sequitur: et eorum que sunt essentia, omnis vite et essentie principium.
Dicit quod Deus est principium eorum que sunt essentia, ut corporum
et spirituum et naturarum ipsorum, id est est principium omnis vite et
rationative et sensitive et vegetative, et est principium omnis essentie,
id est eorum que non vivunt nisi per “sumus” et per “esse”, hoc est
inde vivunt quoniam sunt, non quia ratione sensu et vegetatione fruantur.
Et ista perioche est expositio illius quod dixerat: “Deus et viventium
vita”. Sed quomodo Deus est principium omnis vite? Numquit
omnis vita incepit ab eo? Vita celi et vita terre, id est spirituum et corporum,
quomodo incepit et quando ab eo? Sed principium eorum est,
non quod Deus sit pars aliqua eorum que sunt, vel totum eorum a quo
principio inceperint, quemadmod[um] homo incipit esse a suo principio
id est a corpore, sed quod omnia ex nichilo, id est ex nulla preiacenti
materia, fecit. Et tunc entia vel essentia inceperunt, quando Deus
dixit et facta sunt omnia, in causa sue originis, vel spiritali id est in
incorporea causa ut angelus et anima, vel in causa corporea ut omnia
corpora, id est causative per Verbum Dei inceperunt, ut formative perficerentur.
Inceperunt in dinamis, ut perficerentur in enargia; inceperunt
creatione, ut perficerentur generatione. Et an Deus incepit esse
principium creature? Potest secure dici, quod incepit esse principium
creature, non tamen incepit esse principium. Et an cepit Deus aliquid
esse, cum incepit esse principium creature? Dicimus quod non incepit
aliquid esse, sicut cum iste incepit esse pater, incepit aliquid esse. Et
an Deus, cum sit «principium creature», et omne principium dicatur
relative alicuius principium, dicitur ipse relative ad creaturam, cuius
est principium? Dicimus quod nullum principium dicitur relative, sed
tantum hoc ipsum principium, et non aliquod principium refertur ad
aliud. Nec in Deo cadit temporalis relatio, sed si videatur ei convenire
|
|