De Iuliano apostata.
Anno Domini CCCLXIIII. Iulianus aput Romanos regnavit an[nis] II et men[sibus] VIII.
Hic liberalibus disciplinis exstitit eruditus, in utraque lingua peritus. Hic de palatio cocos,
tonsores et eunuchos [eiecit], cocos, quia cibis simplicibus ut philosophus utebatur, tonsores,
quia unus multitudini sufficiebat, eunuchos, quia uxor eius obierat. Scriptores vero antique
fortune restituit eisque sallarium instituit; et ut sine contradictione obtineret
imperium, simulata religione iussit episcopos de vinculis Constantii penitus relaxari. Sed
cum fuerit ab initio Christianus et, ut dicitur, monachus et lector, factus imperator ad
idolorum cultum reversus, factus est Christianorum proditor et persecutor. Qui Galyleos, id est
Christianos - sic enim prius nominabantur - poetarum et phylosophorum prohibuit legere
disciplinas, dicens: “Nostris telis vulneramur, quia Christiani scriptis nostris armati contra
nos bella suscipiunt”. Qui dum in odium Christi Iudeis templum in Iherosolimis reparandi licenciam
tribuisset, eis repurgium facientibus terra de valle crescebat. Eisque recuperantibus
subito fit terraemotus, saxa discutiuntur, et igneo globo ab interiori templo egresso hedificatores
prostrantur incendio. Sed ne crederetur hoc casu factum, in vestibus cunctorum
crucis apparuit signum. Qui quoque signum de publicis ymaginibus iussit auferri et Iovis
et Martis et similium formas inprimi, utque ritus paganorum et sacrificia devocius
servarentur, precepit, ut sacerdos paganismi ritus imitaretur Christianorum et sanctimoniam
sacerdotum. Denique Iulianus de Parthis victor remeans, in Persas profectus, conto
ylia perfossus interiit et a paganis inter divos relatus est. Utrum vero ab homine vel ab
angelo sit occisus, penitus ignoratur; cuius mortem presens spiritu, sed absens corpore
quidam religiosus Iulianus agnovit. Temporibus Iuliani fuit Ylarion monachus, et multi
martyres pro Christo passi sunt, ut Gordianus et Epimachus, Rome Iohannes et Paulus
et Donatus, Theodolus in Frigia, qui dum cremaretur, ait ad carnificem: “Altera latera
igni subpone, ne, dum comedere ceperis, carnes semicrudas invenias”. Busiris etiam, qui
fuit in heresi Encratistarum, id est abstinentium de heretico fit confessor. Basilius presbiter
vitam martyrio finivit. Ossa Iohannis baptiste fuere conbusta et in pulverem dispersa.
Cyrillus quoque sectus est, cuius quidem iecur impii comederunt, sed sine
dentibus et elingues effecti passionibus virtutem predicaverunt hominibus pietatis. Athanasius,
Eusebius Vercellensis, Osius Cordubensis concilium Alexandriae celebrarunt, ubi patrem et
filium et spiritum s[anctum] trinitatem nominaverunt et his nominibus “substantia” et “subsistentia”
utendi licentiam tribuerunt contra eos qui dicebant non esse utendum, quia substantia
diffinitur, Deus vero diffiniri non potest, ut Euagrius ait: “Quod ineffabile est ratione
taciturnitatis adoretur”. Ubi quoque Athanasius librum suum de fuga perlegit, fugam approbans
in Christianis, quia Iacob fugit propter Esau, Moyses propter Pharaonem, David
propter Saul, Elyas propter Iezabel, Yoseph et Maria cum puero propter Herodem, ipse
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|