omnia animalia potat, ac ipse pro tanto nihil ab eis percipit.
Vir autem qui addiscit sapientiam et intelligit ipsam, tenetur
ostendere aliis, postquam docuit seipsum. Dicunt enim sapientes:
Tria oportet vnumquemque querere, scilicet: scientiam,
diuitias et misericordias. Nec decet aliquem vituperare
suum proximum de gestis que ipse idem agit, ne sit sicut
cecus qui vituperat alium propria macula. Nec decet aliquem
querere sibi bonum damno sui proximi, ne forsan adueniat
ei, sicut cuidam de quo dicitur.
Quoniam fuit quidam qui habebat simul cum socio suo
zizania[s], et cum dimisissent eas, reposuit quilibet porcionem
suam seorsum a porcione alterius in eadem domo. Cogitauit
autem alter illorum cambire porcionem suam cum porcione
socij sui, tum esse[t] duplex sue partis, et habuit
consilium intra se apponere signum supra partem socij sui,
ut, cum iret in nocte, posset illam discernere, et, accepto clamide,
cooperuit cum eo partem socii sui. Et accedens ad
quemdam amicum suum, rogauit ipsum ut iret cum eo ad
accipiendum sortem socij sui; et cum noluisset se associare
ipsi, promisit ei dare partem de zizaniis. Inter hec iuit alter
socius ad domum vbi erant zizanie, et cum vidisset partem
suam coopertam cum clamide socij sui, existimauit quoniam
socius suus non fecit illud nisi ex bona voluntate quam habebat
erga ipsum, ut non caderent super eas puluis et nausee.
Et ait in corde suo: Quia ipse contulit mihi hoc bonum,
magis dignum est ut porcio sua cooperta sit suo clamide; et
amoto clamide de sorte sua, cooperuit sortem socij sui. Nocte
autem facta, accessit alter socius vna cum alio amico suo ad
domum zizaniorum; cum palparet per domum, peruenit
manu sua super clamidem, et, existimans illam esse porcionem
eius socij, accepit eam, et, data parte illi amico suo,
abierunt in viam suam. Mane autem accesserunt ipse et socius
suus ad domum zizaniorum, et videns ille qui zizanias
|
|