Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 14


Quod maxime expedit regiae maiestati suum finem
et suam felicitatem agnoscere.

Cap. V.
Est autem diligenter notandum, quod sicut materia
per debitas transmutationes consequitur suam perfectionem
et formam, sic homo per rectas et debitas operationes
consequitur suam perfectionem et felicitatem.
Cum ergo nunquam contingat recte agere, ut requirit
consecutio finis, ignorato ipso fine, expedit volenti consequi
suum finem, vel suam felicitatem, habere praecognitionem
ipsius finis. Possumus autem dicere quod (ut ad
praesens spectat) duplici via venari possumus, quod expedit
regi suum finem cognoscere. Prima est, inquantum
per sua opera cooperatur, ut sit finis consecutivus. Secunda
vero, inquantum est aliorum directivus. Prima via sic
patet. nam ad hoc quod aliquis per suas operationes finem
consequatur, tria requiruntur. Primo, quod agat bene.
Secundo, quod ex electione. Tertio, quod agat delectabiliter.
Si enim non ageret bene sed male, non consequeretur
finem, sed contrarium finis: nam finis ut dicitur
2. Physic. non solum dicit quid ultimum, sed etiam quid
optimum. propter 2. Meta. innuit Philosophus, quod finis
et bonum idem: et qui tollit finem, tollit omne bonum.
Quare si male agentes digni sunt ut mala consequantur,
quia malum contrariatur bono, per consequens contrariatur
fini, male agentes (secundum quod huiusmodi)
digni sunt, non ut consequantur finem, sed contrarium finis.
Immo non solum male agentes non consequuntur finem,
sed potentes bene agere, nisi bene agant, non debitur
eis corona, nec debetur eis finis, vel felicitas. unde
Philosophus I. Ethic. ait, quod in Olimpiadibus, idest in
illis bellis et agonibus non coronantur fortissimi, sed agonizantes:
qui enim fortissimi sunt, potentes agonizare, attamen

Torna all'inizio