purificatus, assistas, et qui in confessione faciem iudicis praevenisti, non
iuditii compellaris subire censuram, sed iudex cum iudicibus et senatoribus
terre feliciter introducaris in gloriam. Amen.
93.
Dulcissimae sorori illustrissimae, P<etrus> peccator monachus humilem
in Domino servitutem.
Quod a me, soror karissima, petis, notum fieri tibi, quid ante mundi
creationem fuerit, quid post iuditium futurum de mundo discutis de ipso
quoque iuditio sollerter inquiris, tu quidem et religiose et prudenter agis,
verum me ad incognita pertrahis et quae necdum didici, docere compellis. |
|