non redintegrat verbum, sed id commutat quod positum est verbum 
alio verbo, quod idem valeat, hoc modo':  hic est qui patriam decoravit; 
hic est qui civitatem honoris insigniis illustravit.  Commutatur 
enim hec prima distinctio alia distinctione idem valente.  
e) Exemplum casualis varietatis 
Erit igitur hoc rude thema:  Cesar fuit probus.  Sic ergo fiet mutatio 
per singulos casus:  probitas Cesarem insignivit; probitatis Cesaree 
impetus turmas stravit hostiles; probitati Cesaris hostilis audacia paruit; 
probitatem Cesaris gestorum eius magnificentia profitetur; o  
probitas animosa Cesaris, proposito plene patens, quam sublimia eum 
pervertere docuisti!; probitate Cesaris, quicquid sibi summa petenti 
obstabat, viriliter impellente, hostilis audacia subcumbebat.   
f) Exemplum continuationis in sententia 
 Illum non multum potest fortune impetus iaculari,  vel  illi non multum  
  |  
  
  
  
590 
  
  
  
  
595 
  
  
  
  
600
  |