Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 702


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 15
DIVISIO TEXTUS
Post opus creationis et distinctionis, hic incipit Magister prosequi opus ornatus;
et dividitur in partes duas: in prima determinat de operibus trium ultimorum
dierum, qui ad ornatum deputantur; in secunda determinat de quiete septimae
diei, in qua totius operis consummatio ostenditur, ibi: «Iam de septimae
diei requie aliquid nos eloqui oportet». Prima in duas: in prima prosequitur
opus ornatus secundum sententiam aliquorum sanctorum; in secunda prosequitur
sententiam Augustini de operibus sex dierum, ibi: «Sed antequam de hominis
creatione tractemus, quod supra breviter tetigimus plenius versantes clarius
faciamus». Prima in tres, secundum tres dies quibus opus ornatus perficitur: in
prima enim determinat de opere quartae diei; in secunda de opere quintae, ibi:
«Dixit Deus: producant aquae reptile animae viventis»; in tertia de opere sextae
diei, ibi: «Sequitur: dixit Deus: producat terra animam viventem». Circa
primum duo facit: primo distinguit opera ornatus ab invicem, et ab operibus
distinctionis; secundo prosequitur specialiter opus quartae diei, ibi: «Quia
ergo caelum ceteris elementis specie praestat..., ideo ante alia ornatur in quarto
die»; tertio movet quamdam dubitationem, et solvit, ibi: «Quod autem subditur:
et sint in signa, et tempora, et dies et annos: quomodo accipiendum sit,
quaeri solet».
«Sequitur: dixit Deus: producat terra animam viventem». Hic describitur opus
sextae diei; et circa hoc tria facit: primo ponit opus quod sexto die factum est;
secundo movet circa hoc duas quaestiones; unam de Animalibus nocivis, ibi:
«Quaeri solet de venenosis animalibus»; aliam de Animalibus ex putrefactione
generatis, ibi: «De quibusdam etiam minutis animantibus quaestio est»; tertio
assignat rationem ordinis eius quod ultimo factum est, ad opera praecedentia,
ibi: «Omnibus autem creatis atque dispositis novissime factus est homo».
«Iam de septimae diei requie aliquid nos eloqui oportet». Hic Magister prosequitur
ea quae ad septimum diem pertinent; et circa hoc tria facit: primo ostendit
quomodo intelligatur auctoris requies; secundo quomodo intelligatur operis
consummatio, ibi: «Sed quaeritur, quomodo septima die dicatur Deus complevisse
opus suum»; tertio ostendit quomodo intelligatur diei sanctificatio, ibi:
«Illum autem diem sanctificasse et benedixisse legitur».

Torna all'inizio