Petrus Damiani: Epistulae

Pag 27


Quaeris plane, quod nescio, exigis, quod ignoro. Nam et Esayas ait:
Priora annuntiate mihi et novissima, quae futura sunt et dicam, quia dii
estis, aperte volens exprimere neminem posse, quid ante mundum fuerit
vel quid post eum futurum sit, enarrare . Fructuosum est tamen inquiri,
licet absolute nequeat res explicari. Humana quippe mens huiusmodi
naturae est, ut a cogitationibus vacare non possit, aut enim se exercet in
seriis aut delectatur in vanis, et donec utilia meditatur, ab ingruentium
cogitationum irruptione defenditur. Nec pravitas habet insusurrandi
locum, ubi mens utilibus rebus intenta strictum tenet cum sobria cogitatione
consilium. Igitur opere pretium est et satis utile cogitare, quam breve
sit spatium transitorii temporis ad comparationem evi iugiter permanentis.
Nam si conferre volumus illud immensae magnitudinis spatium, quo Deus
extitit ante mundi huius originem, illud quoque, quo post eiusdem mundi
permansurus est finem, cum hoc tantillo tempore, quod est ab initio
mundi usque ad finem, minor est haec comparatio, quam si pugillum
aquae in mare proicias vel si mensuram cubiti cum toto terrarum spatio
conferre contendas. Nam et inmensitas maris et spatium terrae finita sunt,
sicut et pugillus aquae vel mensura cubiti, quamvis illa maiora ista sint
incomparabiliter minima. Ideoque facilius comparari possunt finita finitis,
quam ea, quae finem habent his, quae nullo possunt fine concludi. Nam
quia Deus est alpha et omega, principium et finis , sicut sine initio semper
extitit, ita finem habere non poterit. Mundus autem iste ab ipso suae
creationis exordio necdum septem milia annorum implesse cognoscitur.
Et quis sciat, quam breve futurum sit temporis spatium, usque quo Deus
iudicaturus est mundum. Quomodo ergo comparari possunt septem vel
etiam decem milia annorum interminabili divinitati aeternae, quae nec
originem potuit habere nec finem.
Cum haec igitur et huiusmodi pervigili meditatione discutimus, dum
haec subtiliter in cogitatione versamus, non parvus nostrae menti profectus
acquiritur, quia, dum meditatur aeterna, liquido conspicit, quam

Torna all'inizio