Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 160


a prima fine cum iam dicto fluvio Sangro, ipsoque relinquente
quomodo decernit a parum colle, et pergens usque in rivio qui
dicitur Foroli, eodemque decurrente rivio usque in fluvio Bantra,
et quomodo decurrit ipsum flumen in alio flumine, quod Vulturnus
vocatur, et quemammodum ipsum decurrit flumen iuxta terras
eiusdem monasterii, usque in predictis finibus, et terris ecclesie
Sancte Marie), et cetera alia omnia qualiter in eodem preceptum
continere videtur, qui scriptus est per Durandus diaconus. unde
mandavit nostram clemenciam precando Paulus venerabilis abbas
predicti monasterii per Aluara principissa dilecta uxore nostra, ut
omnia supradicta, que continet iam dicto precepto, et ipso alio, que
continere videtur ibidem, in prefato monasterio ipso concederemus,
et confirmaremus. cuius peticionem exaudientes, hos firmitatis
apices ibidem exinde fieri iussimus, per quos omnino sancimus,
et perpetualiter habendum nostris et futuris temporibus concedimus,
et confirmamus in prefato monasterio Sancti Vincencii martiris,
situs super [.....] Vulturni fluminis, ubi iam dictus Paulus abbas esse
videtur per has fines: (incipiente a fluvio, qui dicitur Sangro, deinde
per montes publicos usque in montem, qui dicitur Azze, et sic revolvente
monte eodem usque in fluvio, qui dicitur Melfa, et quemammodum
decurrit ipsa Melfa usque ubi coniungit se cum parvo
fluvio, qui dicitur Mellarino, et abhinc in vertice montis, qui dicitur
Balvola, et sic per cilium montis eiusdem usque in montem
Alchanum, et montem Marthe, montemque Casalem, eosque videlicet
montes extrinsecus circumdantes in ortum usque riaginis, que
nominatur Ravennola, et a capite eiusdem riaginis venientes iuxta
montes puplicos in montem usque Benafranum, qui est super urbem,
eodem vero revolvente monte usque in cilium montis, qui est super
terram, que vocatur Arcora, que est ecclesie hereditas Sancte Dei
genitricis Marie, que Olivetum vocatur, subiecta prefati monasterii,
et ecclesia nichilominus Sancte Cristine cum inclitis territoriis suis,

Torna all'inizio