Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 412


5. Praeterea, ea quae homo per primum peccatum amisit, sibi restituta non
sunt, sicut impassibilitas, et huiusmodi. Si ergo gratiam in statu innocentiae
habuisset, eam per peccatum amissam per poenitentiam non recuperasset. Hoc
autem falsum est, quia sic totum humanum genus periret. Ergo gratiam in
primo statu non habuit.
SED CONTRA, nullus spoliatur illis quae non habet. Sed homo per peccatum fuit
vulneratus in naturalibus, et spoliatus gratuitis, ut dicitur in Glossa Luc. 10.
Ergo gratiam habuit.
Praeterea, caritas nunquam est informis. In littera autem probatur quod Adam
in primo statu caritatem habuit. Ergo et gratiam, sine qua non est caritas.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc est triplex opinio.
Quidam enim dicunt, quod homo in primo statu gratiam non habuit, nec virtutes
gratuitas. Omnes autem auctoritates sanctorum quas Magister in littera
inducit ad probandum homini virtutes infuisse, exponunt de virtutibus naturalibus,
quae in ipso propter integritatem humanae naturae excellentissime erant.
Sed hoc non videtur auctoritatibus convenire, in quibus ponitur quod Adam
caritatem habuit, quae sine gratia non habetur; et plura alia dicuntur, quae non
nisi extorte ad virtutes naturales referri possunt.
Alii vero distinguunt statum innocentiae in duos status: dicunt enim, quod homo
in principio creationis suae sine gratia creatus est in naturalibus tantum; postmodum
vero ante peccatum gratiam consecutus est; et secundum hanc distinctionem
varia dicta sanctorum et doctorum concordare nituntur. Sed istud non videtur
convenire dictis sanctorum et doctorum, qui de statu innocentiae quasi de uno
statu non distincto loquuntur; et ideo haec positio non magnae auctoritatis est.
Ideo alii dicunt, quod homo in principio creationis suae in gratia creatus est; et
haec quidem positio satis congruere videtur opinioni Augustini, qui ponit res
simul tempore perfectas fuisse et creatas, in materia et in forma. Prima vero
opinio magis congruere videtur opinioni aliorum sanctorum, qui dicunt per
successionem temporis res creatas perfectas fuisse. Quae tamen harum opinionum
verior sit, multum efficaci ratione probari non potest, sicut nec aliquid
eorum quae ex voluntate Dei sola dependent. Hoc tamen probabilius est, ut
cum homo creatus fuerit in naturalibus integris, quae otiosa esse non poterant,
quod in primo instanti creationis ad Deum conversus, gratiam consecutus sit;
et ideo hanc opinionem sustinendo dicendum est.

Torna all'inizio