Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De peccato usure

624


movet proprie; et Christus, qui est lapis methaphorice, est nobilius ens
quam adamas, qui est lapis proprie. Quarto quantum ad usum loquentium
et sic benefacit producta penultima est proprie dictum, cum tamen facio
habeat penultimam brevem. Et simillime contingit in pluribus vulgaribus
et quantum ad genus masculinum vel femininum et quantum ad breviationem
sillabarum et longationem sillabarum. In vulgari enim gallico decus
est generis feminini et copia producit penultimam et in florentino ordo est
generis feminini et agatha producit penultimam et sic contingit de consentire.
Vel consentire idem est quod cum sentire scilicet quasi sentire precedat
ipsum consentire, quia consentitur ei cui sentitur, idest iudicatur
esse consentiendum. Item videtur differre ab acquiescere, quia acquiescere
de nomine suo exprimit accessum voluntatis ad amatum et non plus, set
consentire de nomine suo exprimit inclinationem voluntatis in amatum et
ipsum inclinatum, scilicet sensum, idest indagationem consilii precedentis.
Unde consentire idest simul sentire, idest probare vel idest simul est sentire,
idest iudicare ut dictum est. Rationale in consensu ipsum sentire accipitur
experimentali et sic pertinet ad voluntatem et videtur condici applicationem
potentie ad obiectum. Iterum acquiescere videtur pertinere communiter
et de pari tam ad rationem quam ad voluntatem et etiam circa ea que
non sunt in potestate nostra, sicut dicimus acquiescere principiis et conclusionibus
propter principia. Unde contra quosdam dicitur Rm. II << Non
acquiescunt veritati >> scilicet vite, male vivendo et iusticie, divinum iudicium
non credendo et doctrine, sanctam scripturam falsam reputando. Set
proprie pertinet ad voluntatem et est tantum circa ea que sunt in nobis secundum
Damascenum, Inde Rm. VII << Consentio legi quoniam
bona est >> bonum voluntatis.
Quamquam interdum ratio dicatur consentire, iuxta illud Gal. V:
<< Quis vos fascinavit veritati non obedire? >> Nemini consensistis: << Persuasio
enim non ex deo qui vocat vos >> . Immo etiam bruta dicantur consentire,
iuxta illud Iac. III << Equorum frenos in ore mictimus ad consentiendum
nobis >> . Set proprie voluntas consentit set ratio assentit.
C. VII. Circa secundum notandum quod consentire in peccatum alterius
contingit dupliciter et utroque modo est peccatum. Uno modo directe et
affirmative scilicet laudando peccatorem. Iuxta illud Ps. << Laudatur
peccator in desideriis anime sue >> et cetera. Vel prebendo ei consilium,
auxilium, vel favorem. Iuxta illud 2 Paral XX << Impio prebes
auxilium >> . Alio modo indirecte et negative, quando scilicet non reprehendit
nec vituperat vel alio modo non resistit nec impedit, quocumque modo potest
et maxime si incumbat ei ex officio. Primo modo consensit lapidatoribus

Torna all'inizio