De archiepiscopo Ianuensi, qui commendavit fratrem Stephanum Anglicum
et episcopum Corsice.
Iste archiepiscopus fuit homo avarus et non bene catholicus, et postmodum
interfectus.
Item, eo tempore quo Ianue habitavi, erat ibi quidam archiepiscopus
parvus corpore et senex valde et avarus, et etiam dicebatur
de eo verbum sinistrum, videlicet quod non esset usquequaque
catholicus bene. Hic, quadam die, congregavit in palatio
suo religiosos et clericos, quasi volens facere quamdam synodum:
desiderabat enim audire fratrem Stephanum Anglicum ex Ordine
Minorum, pro eo quod audierat quod magnus sermocinator esset
et magnus clericus. Et ego ibi fui et que refero audivi. Predicavit
ipse prius. Post hec non est passus quod aliquis faceret
sermonem nisi frater Stephanus, cuius sermonem multipliciter
commendavit. Commendavit etiam fratrem Stephanum de scientia
et de vita sancta et honesta et bona, dicens quod multum
honoraverat Ianuam veniendo de Anglia in Ytaliam tantus
clericus, et quod, si esset iuvenis, libenter audiret eum in scolis
docentem, quando posset. Post hec commendavit episcopum de
Corsica, quod erat religiosus homo et sancta et honesta persona,
et quomodo bene sciebat legere, scribere, notare, cantare, et
quomodo erat plenus omnibus bonis, hoc excepto, quod nimis
erat pauper, quia imperator expulerat eum de episcopio suo. Et
rogavit quod haberent ipsum recommendatum et bene facerent
sibi. Et fuerunt qui dicerent quod archiepiscopus in hoc vituperavit
se ipsum, quia ipsemet debebat indigenti episcopo bene
facere et eum secum in curia sua tenere, et habuisset inde
meritum sive premium et honorem. Sed Seneca dicit: «Monstro
similis est senilis avaricia. Quid enim stultius quam cum deficiente
via augere viaticum?». Marcialis Cecus similiter dicit:
Miramur iuvenes largos vetulosque tenaces,
illis, cum multum, his breve restet iter.
Debebat ergo archiepiscopus dives tenere secum episcopum pauperem
et cum Iacob dicere, Gen. XXXII: Non dimittam te, nisi
|
|