Marcus Antonius Sabellicus: De Latinae linguae reparatione

Pag 164


Fausto: verum uterque amorum cantator et ob id minus quam
ille de quo loquor celebrandi. Quid Cosmicus? nunquid sine piaculo
illius musa praeteriri potest silentio, quae totam Italiam in sui
expectationem erexit? Sed quia ex illa officina nihil depromptum
vidi, ne quid temere dicam, alii verius de eo ferent testimonium.

Torna all'inizio