Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo III

Pag. 48


quia ibi emerunt Cristum. ideo. in pede illius montis. de illa pecunia
emptus fuit ager Acheldamach. versus vallem Josaphat. in sepulturam
peregrinorum.
Extra civitatem Jherusalem versus occidentem inter Portam piscium
et Portam anguli. que est in angulo civitatis. respiciens ab alia
parte torrentem Cedron est locus beatissimus. ubi beatus Stephanus fuit
lapidatus. et Saulus. qui postea Paulus dictus est. vestimenta lapidancium
custodivit.
Intra civitatem Jerusalem modicum longe ab ecclesia Sancte Anne.
est alia ecclesia. que nunc est mosceta Saracenorum que fuit domus
Lazari et Marie Magdalene et Marthe. quod. quum veniebant de Bethania
in Jherusalem. ibi morabantur.
In altiori loco civitatis Jherusalem. justa [castellum] quod nunc edificari
fecit soldanus. est mons Cyon. et vocabatur civitas David. et fuit
ibi castrum inexpugnabile. quod nunc est totaliter destructum. sed apparent
ejus ruine: et in porta que veniebat versus Jaffa et Joppe. erat una
turris altissima. que vocabatur turris David. et hec est illa turris.
de qua loquitur Salomon in Canticis iiijº: Collum tuum
sicut turris David. que edificata est cum
propugnaculis.

Torna all'inizio