Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 402


Unusquisque suę urbis patronum prospiciat,
Eius dicta atque facta infidis obiciat
Et a fide christiana nequaquam deficiat.

Nostri sancti nil timebant latrante tyranide
Neque fidem abscondebant sub terroris clamide;
In ęcclesiis sunt modo mali sub pyramide.

Vos, qui estis digna menbra gloriosi capitis,
Non videtis persequentem et iam fugam capitis?
Sic timetis, ac si esset certamen cum Lapithis.

State, state! Fides vera fideles non deserit.
Si quis autem eius iura ignoranter preterit,
Revertatur; ei portam statim Fides aperit.

___________________


Et si stellę cecidissent de cęlis ad Tartarum,
De Novariensi sole quis sentiret catharum,
Qui adversus Ophyaltem deportabat labarum?

Hoc si Moysi levita murmuret aut presbiter,
Vel si angelus de cęlo susurret hoc leniter,
Anathema super eum descendat celeriter.

Torna all'inizio