Papias: Ars Grammatica

Pag 243


appositionem casus regere accusatiuum et ablatiuum. 26 Accusatiuorum
igitur prepositiones sunt he: unisillabe, "ad", "ob", "per",
"post", "cis", "trans"; dissillabe, "apud", "ante", "citra", "circum",
"circa", "contra", "erga", "extra", "inter", "intra", "infra", "iuxta", "pone",
"prope", "ultra", "preter", "propter", "supra", "usque", "secus", "penes";
trissillabe sunt "circiter", "aduersum", "secundum". 27 Monosillabe
uero prepositiones casus ablatiui sunt he: "a", "ab", "abs", "e", "de",
"ex", "pro", "pre", "cum" (additur et "clam"); dissillabe sunt "coram",
"palam", "sine", "absque", "tenus" . 28 Restant IV prepositiones, que
pro uaria significatione modo accusatiuo modo ablatiuo preponuntur:
"in", "sub", "super", "subter". 29 Nam "in" quando EIC, id est
"ad locum" significat, uel KATA, id est "contra", accusatiuo iungitur,
ut "in urbem uado", "in adulterum dico"; inuenitur etiam
pro "ad" accusatiuo iunctum, ut "impulit in latus", id est "ad latus";
quando uero pro EN ponitur, ablatiuo seruit, ut "in Italia", "in urbe"
uel "in tempore sum"; in compositione quoque, modo est priuatiua,
ut "indoctus", modo intentiua, ut "imprimo", "incurro",
quod et aduersatiuum dici potest pro "contra". 30 "Sub" quoque
cum "ad locum" significat, uel "ante", uel "per", accusatiuo
iungitur, ut "postesque sub ipsos nituntur" et "sub ipsum finem"
(pro "ad"), "sub lucem exportant" (pro "ante"), "sub noctem cura
recursat" (pro "per"); quando "in loco" significat, ablatiuo
preponitur, ut "sub quercu posuit", et "sub nocte" uel "sub luce".

Torna all'inizio