ab omnique partibus, tantum quando vobis necesse est, et vobis 
ipsos ad defendendum devenerimus, et necesse fuerint vobis, aut 
ad illis hominibus, cui per me data paruerint de ipse relique terre, 
quem iam dicte scripcionibus continunt semper pars prefati monasterii, 
et eaque abbatibus, et custodibus nobis et a nostris heredibus 
ostendere debeant predicte scripcionibus, et moniminas ipsas in 
publico iudicio ad regendum, et finem faciendum cum illis hominibus, 
cum quo necesse est; et post finem facta, salve scripciones 
ipse pars prefati monasterii reteneant, quia in tali racione ipsos 
offerui. nam si ego, qui supra Ardericus episcopus, aut meis eredibus 
hanc cartulam meam offercionis aliquando per qualecumque 
ingenio dirrumpere, aut removere quesierimus vel si non compleverimus 
in pars prefati monasterii hec omnia et in omnibus, qualiter 
superius legitur, centum bizanteos solidos pena me, et meos 
here[des] in pars prefati monasterii, et de eaque abbatibus, et custodibus 
componere obligo, et omnia supradicta eorum compleamus, 
et hanc cartula[m] offercionis, de quibus continet, sit firmus in 
perpetuum. tamen quando doluerint pars prefati monasterii, sibi 
ipsos defendere liceat, eis sibi exinde essere auctores, et defensores 
cum predicte scripciones, et moniminas, et iam dictum preceptum, 
et cum aliis suis racionibus, quomodo vel qualiter melius 
potuerint vicibus nostris, quomodo nos vobis ipsos defendere debuimus, 
vel potuimus, quia in tali racione ipsos offeruit. Et taliter 
ego, qui supra Aldericus episcopus, pro mercede anime mee fecit, 
et ita te Iohanne notario scribere rogavi. Capua. Ego qui supra 
Ardericus episcopus. Ego Aldo. Ego Adelmundus iudex. Ego 
Godelando.
  |  
  |