Petrus Damiani: Disceptatio synodalis

Pag 91


Defensor Romanae aecclesiae.
In hoc pro me facis, dum Gerardo sub anathemate constituto te communicasse
testaris. Nam ut de abbate et aliis interim sileamus, de Gerardo liceat tantummodo
dicere aecclesiae hominem non fuisse et Christi nequaquam pertinuisse fidelibus. Illud
enim unum caput anathemati maledictionique subiacuit omnium fere pontificum, quicumque
Romanae aecclesiae suis temporibus prefuerunt, demum, paulo antequam moreretur,
propter ducem et archiepiscopum Anglorum, quos a beati Petri liminibus
redeuntes invasit, spoliavit, et usque ad mille Papiensis monetae libras appendentia
rapuit. Propter hoc itaque in plenaria synodo, papa Nycolao presidente, excommunicatus
est et exstinctis luminaribus sub perpetuo fuit anathemate condempnatus. Perpendat
igitur sancta synodus, si illius eiusque complicum rata iure videatur electio,
qui tam terribiliter atque irrevocabiliter est ab aecclesiae visceribus euangelica atque
canonica falce precisus, ut ne in morte quidem ad christianitatis fuerit titulum reformatus,
et si per eum ordinari Romanam aecclesiam dignum fuit, qui eius semper
cruentus extitit inimicus, qui eam semper est feraliter persecutus. Et quomodo summam
debet aecclesiam ordinare, cui cuiuscumque limen aecclesiae non licet attingere?
Clamat Dominus ad Israel: Anathema in medio tui, Israel, nec poteris stare contra
hostes tuos, donec deleatur ex te, qui hoc contaminatus est scelere
. Et hoc quare?
Quoniam Achar, filius Charmi, de anathemate Ihericho ducentos dumtaxat argenti siclos
regulamque auream quinquaginta siclorum et coccineum abstulerat pallium; et ob hanc
vilem videlicet summam auctor sceleris non modo lapidatur, sed et lapidum acervis obruitur.
Propter illum hominem, qui dumtaxat unum sacrilegium fraude commiserat, Israel
ante suorum hostium faciem ruiturus erat: quomodo stabit aecclesia si per virum tot
criminibus involutum fuerit ordinata? presertim cum et talem elegerit, in quem, teste
mundo, omnium vitiorum sentina confluxit, pseudoepiscopum, apostolum Antichristi,
adversarium Christi, animam puellarum, mangonem aecclesiarum. Quis ergo istorum
iusto videbitur examine preferendus, utrum is, quem elegit unus vir perpetuae maledictionis
anathemate condemnatus, an ille potius, quem cardinales episcopi unanimiter
vocaverunt, quem clerus elegit, quem populus expetivit, non in extremitate terrarum,
sed intra moenia Romanorum et in ipsius sedis apostolicae gremio?
Regius advocatus.
Tot a te rationibus redditis, possemus fortassis adhibere consensum, si semel
emissam deceret regiam maiestatem mutare sententiam; principali quippe gloriae velut
inconstantiae nevus inprimitur, si quodcumque suae constitutionis edictum leviter
annulletur.
Defensor Romanae aecclesiae.
Quis nesciat rege Deum esse maiorem? et tamen dicere non erubescit: Poenitet
me, quod constituerim Saul regem
, et per Samuhelem sibi denuntiat dicens: Proiecit
te Dominus, ne sis rex super Israel
. Si poenitere se Deus asseruit, qui futura cuncta
cognoverat, cur [homo] suam commutare in melius sententiam erubescat, qui, qualis
et ipse quoque sit futurus, ignorat? Ille de bono factus est malus, iste, videlicet Kadalous,
de malo utique, quod iam erat, fit cotidie diaboli more deterior.

1



5




10




15




20




25




30




35




40

Torna all'inizio