Anno igitur dominicę, incarnationis millesimo .CXVIIII., indictione 
.XII. et .XVIII. kalendas ianuarii, feria quoquę .II. ebdomadę 
.III. Adventus dominici, domnus Beraldus nocte obiit famosę 
memorię et huius cęnobii Farfensis abbas laudabilis. hęc autem 
sunt ornamenta quę hac in ecclesia ipso die quo migravit certissime 
reliquit. in primis altare itinerarium quod regina Agnes 
nobis optulit valde optimum. tabulam quoque ante altare principale 
maiorem argenteam et deauratam pensantem libras, et 
alteram minorem super eodem altare simili opere pensantem libras 
* *, quas ipse fieri fecit, et cruces argenteas .II. maiores et .I. 
minorem. Missalem maiorem cum tabulis argenteis. Missalem 
domni Oddonis, et Textum evangelii quem pręfata 
regina huic monasterio dedit cum tabulis eburneis, et alium 
cum crucifixo argenteo, et alium prędicti Oddonis cum tabulis 
deargentatis, et Cottidianum evangelistarium cum tabulis
  |  
  |