Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
Nicea distans, Ianuensium pyrratarum potissimum et insigne
receptaculum.
MONOETES mons est Illyrie.
MORIN seu MORIAN mons est Iudee, cuius in culmine, iussu
Dei, Abraam filium suum Isach eidem Deo voluit immolare,
ubi David postea templum construxit insigne.
MORMALUS mons est inter Bactrianos et Hyrcanos, in quo
amomum nascitur.
MOSSILICOS promontorium est Ethiopie, in quo cinnamomum
devehitur. Ad hoc usque Sesostrim dicunt duxisse exercitum,
cum sint qui dicant nil ulterius esse preter oppidum
unum Ethiopum in litore Baragaza.
MULELACA Affrice promontorium est, propinquum flumini
Asusabe.
NABAUTH mons est qui hebraice dicitur Nabo, supra Iordanem
contra Ierico, in quo quidam aiunt mortuum Moysem
Hebreorum ducem. Hic tamen alibi Abarim nominatur.
NAUSTATHMOS promontorium litoris Cyrenaici.
NAZARE montes sunt meridionales Numidie.
NEBRODES Sycilie mons est cui damarum copia nomen
dedit.
NEMEUS Cleonensium mons est.
NEPTALIM mons est Galilee super quo olim fuit sacerdotalis
civitas.
NEPTUNUS mons est Sycilie cui specula superest in Tuseum
et Adriaticum mare prospectans.
NERIS mons est apud Argos.
NIGER mons est Garamantum.
NIMAVI mons est orientalis ubi deficit Caucasus.
NYMPHEUM promontorium est Dalmatie quod accolunt
Amantes et Bullones.
NION mons est apud Ritbreum portum.
NIPHATES Armenie mons est.
NIRITUS mons Ithace, a quo Ulyxes Niritius denominatus
est.
|
|