suo non privaretur honore; si tamen iuxta quod in capitulari 
scripto statutum erat, subditus ei vellet parere, retentis si quidem 
sub proprio dominio quecumque vi guerre obtinuisset. Si 
autem forte ei animus redeundi deesset, eius filio parvulo, nomine 
Roberto, principatum concederet, eo tamen interposito 
pacto: ut ipse eius tamdiu regimen teneret quousque legitimam 
idem consecutus etatem exercere militiam posset. Quod si et 
ipse prefatum absentatione sui terminum preteriret, Rex deinceps 
principatu capuano cunctorumque heroum hominio inculpabiliter 
sub proprio potiretur dominio. At Hugo Boianensis comes, 
previdens regis iram super se movendam, quod adversus illum 
principi comitique adhererat, cum multis precibus veniam ipsius 
postulaturus advenit; quam quidem impetrare nullatenus valuit, 
nisi primo terras suas universas, quas Bifernus fluvius orientem 
versus preterfluit, ei reliquisset, nec non Castellum Maris, situm 
scilicet quo fluvius Volturnus cursus sui finem designat. Verum 
Sergius magister militum, secundum quod a Rege exigebatur, 
eius tunc super se dominatum suscipere atque servire abnuebat. 
Ad quem postea Ranipotus tribunus militum beneventanus, 
audita comitis concordia, pre timore continuo civitatem deserens, 
centum ut fertur constipatus loricis, aufugit. 
65 
Interea Rex Telesinum cenobium fore sibi vicinum comperiens, 
voluit visere illud, fratrumque se orationibus commendare. 
Cum ergo ad monasterium venisset, honorifice ut illum decebat, 
a fratribus obviam ei progredientibus cum himnis et laudibus 
suscipitur; qui cum completa ante altare oratione capitulum
  |  
  |